Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
  2. eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
  3. nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
  4. ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,
  5. rapidus raptori pueri subduxit pedes
  6. abstraxitque hominem in maximam malam crucem.
  7. illi divitiae evenerunt maximae.
  8. is illic habitat geminus surrupticius.
  9. nunc ille geminus, qui Syracusis habet,
  10. hodie in Epidamnum veniet cum servo suo
  11. hunc quaeritatum geminum germanum suom.
  12. haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
  13. quando alia agetur, aliud fiet oppidum;
  14. sicut familiae quoque solent mutarier:
  15. modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,
  16. pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
  17. ---
Penicvlvs
  1. Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
  2. ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
  3. homines captivos qui catenis vinciunt