Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi
- postulas viros? dare una ópera pensum postules,
- inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
- Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
- hinc stas, illim causam dicis.
- Si ille quid deliquerit,
- multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
- quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum
- recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
- At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
- me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
- Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
- quae insontem insimules.
- Quin etiam nunc habet pallam, pater,
- et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
- Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. íbo ad hominem atque adloquar.
- dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
- quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
- Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
- deosque do testes—