Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- proin tu me hinc abducas.
- Quid istuc autem est?
- Ludibrio, pater,
- habeor.
- Vnde?
- Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.
- Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi,
- ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
- Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?
- Men interrogas?
- Nisi non vis.
- Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,
- quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.
- At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.
- Sane sapit,
- atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.
- Atque ibi potat.
- Tua quidem ille causa potabit minus,
- si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
- una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,