Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
- Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
- hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse --- deierat.
- sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi pedem,
- omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
- Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
- in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
- Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
- Tun negas?
- Nego hercle vero.
- Immo hercle †ludere negas;
- nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, mea filia.
- quid tu ais? num hinc exmigrastis?
- Quem in locum aut quam ob rem, obsecro?
- Non edepol scio.
- Profecto ludit te hic. non tu tenes?
- Iam vero, Menaechme, satis iocatu'siocatus es . nunc hanc rem gere.
- Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? ---
- † tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
- Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos