Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
- tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
- quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,
- nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
- aliam posthac invenito quám habeas frustratui.—
- Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane,
- redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
- abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:
- neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
- ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.—
- Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium
- Messenioni cum argento concredidi.
- immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
- Provisam quam mox vir meus redeat domum.
- sed eccum video. salva sum, pallam refert.
- Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
- Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
- non te pudet prodire in conspectum meum,
- flagitium hominis, cum istoc ornatu?
- Quid est?