Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Sibi inimicus magis quam aétati tuae.
Er.
  1. Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro.
Men.
  1. Mane.
  2. scin quid est quod ego ad te venio?
Er.
  1. Scio, ut tibi ex me sit volup.
Men.
  1. Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
  2. mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
  3. ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.
Er.
  1. Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius,
  2. et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
Men.
  1. Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
  2. nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,
  3. nunc redeo, nunc te postillac video.
Er.
  1. Video quam rem agis.
  2. quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
Men.
  1. Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi
  2. dico uxorem rescivisse)—
Er.
  1. Nec te ultro oravi ut dares:
  2. tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
  3. eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere