Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quae te res agitat, mulier?
- Etiamne, impudens,
- muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
- Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
- Rogas me? o hominis impudentem audaciam!
- Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
- Graii esse praedicabant?
- Non equidem scio.
- Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
- omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
- itaque adeo iure coepta appellari est canes.
- Non ego istaec tua flagitia possum perpeti.
- nam med aetatem viduam ésse mavelim,
- quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
- Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti
- an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,
- peregrino ut advenienti narrent fabulas?
- Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
- quin vidua vivam quam tuos móres perferam.
- Mea quidem hercle causa vidua vivito,