Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
  2. cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
  3. dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?
Men.
  1. Ego faxo referetur.
Mat.
  1. Ex re tua, ut opinor, feceris;
  2. nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
  3. eo domum.
Pen.
  1. Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?
Mat.
  1. Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.—
Pen.
  1. Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.
  2. cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
  3. nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.—
Men.
  1. Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
  2. quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
  3. si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
  4. quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
  5. nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
  6. aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?
  7. aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
Erotivm
  1. Quis hic me quaerit?