Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quis eam surrupuit?
Mat.
  1. Pol istuc ille scit qui illam abstulit.
Men.
  1. Quis is homo est?
Mat.
  1. Menaechmus quidam.
Men.
  1. Edepol factum nequiter.
  2. quis is Menaechmust?
Mat.
  1. Tu istic, inquam.
Men.
  1. Egone?
Mat.
  1. Tu.
Men.
  1. Quis arguit?
Mat.
  1. Egomet.
Pen.
  1. Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
Men.
  1. Egon dedi?
Mat.
  1. Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,
  2. quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
Men.
  1. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)
  2. non dedisse.
Mat.
  1. Immo hercle vero, nos non falsum dicere.
Men.
  1. Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.