Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:
- illius nomen indit illi qui domi est,
- Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
- et ipsus eodem est avos vocatus nomine
- (propterea illius nomen memini facilius,
- quia illúm clamore vidi flagitarier).
- ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
- idem est ambobus nomen geminis fratribus.
- nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
- ut hanc rem vobis examussim disputem.
- si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
- velit, audacter imperato et dicito,
- sed ita ut det unde curari id possit sibi.
- nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
- qui dederit, magis maiores nugas egerit.
- verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.
- Epidamniensis ille, quem dúdum dixeram,
- geminum illum puerum qui surrupuit alterum,
- ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:
- adoptat illum puerum surrupticium