Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
  2. ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
  3. ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat.
  4. postquam iam pueri septuennes sunt, pater
  5. oneravit navem magnam multis mercibus;
  6. imponit geminum álterum in navem pater,
  7. Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
  8. illum reliquit alterum ápud matrem domi.
  9. Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
  10. mortales multi, ut ad ludos, convenerant:
  11. puér aberravit inter homines a patre.
  12. Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
  13. is puerum tollit avehitque Epidamnium.
  14. pater eius autem postquam puerum perdidit,
  15. animum despondit, eaque is aegritudine
  16. paucis diebus post Tarenti emortuost.
  17. postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
  18. ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
  19. patremque pueri Tarenti esse emortuom,
  20. immutat nomen avos huic gemino alteri;