Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Eccere,
- perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
- Ligneam,
- saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
- quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
- Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
- Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
- Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
- qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
- ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
- tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
- nunc Hiero est?
- Haud falsa, mulier, praedicas.
- Pro Iuppiter,
- num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
- Hercle opinor, pernegari non potest.
- Ne feceris.
- periisti, si intrassis intra limen.
- Quin tu tace modo.
- bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,