Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
  2. non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
  3. uxori renuntiaret de palla et de prandio.
  4. nunc, quando vis, eamus intro.
Er.
  1. Etiam parasitum manes?
Men.
  1. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
  2. eum volo intromitti.
Er.
  1. Ecastor haud invita fecero.
  2. sed scin quid te amabo ut facias?
Men.
  1. Impera quid vis modo.
Er.
  1. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
  2. ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Men.
  1. Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
  2. ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Er.
  1. Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Men.
  1. Maxime.
Er.
  1. Eamus intro
Men.
  1. Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
  2. eho Messenio, accede huc.
Mess.
  1. Quid negoti est?