Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Bene vocas: tam gratiast.
- Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
- Egon te iussi coquere?
- Certo, tibi et parasito tuo.
- Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
- Peniculo.
- Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
- Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
- detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
- Quid est?
- tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
- certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
- Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
- facta quae sunt?
- Dic quid est id quod negem quod fecerim?
- Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
- Etiam nunc nego.
- ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
- umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
- prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.