Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Mess.
  1. Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
  2. praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
  3. nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
  4. sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Er.
  1. Quid est?
Mess.
  1. Vbi tu húnc hominem novisti?
Er.
  1. Ibidem ubi hic me iam diu,
  2. in Epidamno.
Mess.
  1. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
  2. nisi hodie, numquam intro tetulit?
Er.
  1. Heia, delicias facis.
  2. mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Men.
  1. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
  2. nimis miror, quid hoc sít negoti.
Mess.
  1. Oboluit marsuppium
  2. huic istuc quod habes.
Men.
  1. Atque edepol tu me monuisti probe.
  2. accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Er.
  1. Eamus intro, ut prandeamus.