Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
- qui mi ést usui et plurímum prodest.
- item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
- nunc éum adibo, adloquar ultro.
- animúle mi, mihi mirá videntur,
- te hic stáre foris, fores quoí pateant,
- magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
- omné paratumst, ut iússisti
- atque út voluisti, néque tibi
- ullá morast intus.
- prandium, út iussisti, hic cúratumst:
- ubi lúbet, ire licet áccubitum.
- Quícum haec mulier loquitur?
- Equidem tecum.
- Quid mecum tibi
- fuit umquam aut nunc est negoti?
- Quia pol te unum ex omnibus
- Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
- nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
- Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,