Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Salutem primum iam a principio propitiam
- mihi atque vobis, spectatores, nuntio.
- apporto vobis Plautum, lingua non manu,
- quaeso ut benignis accipiatis auribus.
- nunc argumentum accipite atque animum advortite;
- quam potero in verba conferam paucissuma.
- atque hoc poetae faciunt in comoediis:
- omnis res gestas esse Athenis autumant,
- quo íllud vobis graecum videatur magis;
- ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.
- atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen
- non atticissat, verum sicilicissitat.
- huic argumento antelogium hoc fuit;
- nunc argumentum vobis demensum dabo,
- non modio, neque trimodio, verum ipso horreo:
- tantum ad narrandum argumentum ádest benignitas.
- mercator quidam fuit Syracusis senex,
- eí sunt nati filii gemini duo,
- ita forma simili pueri, út mater sua
- non internosse posset quae mammam dabat,