Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
- nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus.
- Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
- Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
- Ego saltabo? sanus hercle non es.
- Egone an tu magis?
- si non saltas, exue igitur.
- Nimio ego hanc periculo
- surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
- Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
- cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
- Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
- Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
- Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
- Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
- Scin quid volo ego te accurare?
- Scio, curabo quae voles.
- Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier
- atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
- glandionidam suillam, laridum pernonidam,