Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
  2. madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
  3. atque actutum.
Er.
  1. Licet ecastor.
Men.
  1. Nos prodimus ad forum.
  2. iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
Er.
  1. Quando vis veni, parata res erit.
Men.
  1. Propera modo.
  2. sequere tu.—
Pen.
  1. Ego hercle vero te et servabo et te sequar,
  2. neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.—
Er.
  1. Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
  1. sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.
  2. Cylindrvs
    1. Habeo.
    Er.
    1. Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:
    2. neque defiat neque supersit.
    Cyl.
    1. Cuius modi hí homines erunt?
    Er.
    1. Ego et Menaechmus et parasitus eius.
    Cyl.
    1. Iam isti sunt decem;
    2. nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.