Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. vel mane etiam.
Pen.
  1. Mille passum commoratu'scommoratus es cantharum.
Men.
  1. Placide pulta.
Pen.
  1. Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
Men.
  1. Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
  2. satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
Erotivm
  1. Anime mi, Menaechme, salve.
Pen.
  1. Quid ego?
Er.
  1. Extra numerum es mihi.
Pen.
  1. Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
Men.
  1. Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
Er.
  1. Hodie id fiet.
Men.
  1. In eo uterque proelio potabimus;
  2. uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
  3. † tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
  4. ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
Er.
  1. Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.
  2. quid hoc est?
Men.
  1. Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.
Er.
  1. Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.