Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
- Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
- facere coniecturam ---?---
- ---captum sit collegium.
- Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
- Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
- nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido.
- Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.
- Decet.
- Quid igitur? quid olet? responde.
- Furtum, scortum, prandium.
- tibi fuant
- elocutus, nam
- nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
- mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.
- Eu.
- Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
- Eu,
- expedite fabulatu'sfabulatus es . iam fores ferio?
- Feri.