Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ecquid audes de tuo istuc addere?
- Atque hilarissime.
- Perge porro.
- Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
- litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.
- Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
- Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
- dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
- Te morare, mihi quom obloquere.
- Oculum ecfodito per solum
- mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
- Concede huc a foribus.
- Fiat.
- Etiam concede huc.
- Licet.
- Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
- Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
- Quidum?
- Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
- Sed quid ais?