Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Delirare mihi videre: non commeministi, simul
  2. te hodie mecum exire ex navi?
Mess.
  1. Enim vero aequom postulas.
  2. tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
  3. hunc ego esse aio Menaechmum.
Men.
  1. At ego me.
Sos.
  1. Quae haec fabulast?
  2. tú es Menaechmus?
Men.
  1. Me esse dico, Moscho prognatum patre.
Sos.
  1. Tun meo patre es prognatus?
Men.
  1. Immo equidem, adulescens, meo;
  2. tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
Mess.
  1. Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
  2. nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
  3. nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
  4. sevocabo erum. Menaechme.
Men. Sos.
  1. Quid vis?
Mess.
  1. Non ambos volo,
  2. sed uter vostrorum est advectus mecum navi.
Men.
  1. Non ego.