Menaechmi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.
- Pro di ímmortales, quid ego video?
- Quid vides?
- Speculum tuom.
- Quid negoti est?
- Tuast imago. tam consimilest quam potest.
- Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
- O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
- Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
- Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
- obsequi. mihi est Menaechmo nomen.
- Immo edepol mihi.
- Siculus sum Syracusanus.
- Eadem urbs et patria est mihi.
- Quid ego ex te audio?
- Hoc quod res est.
- Novi equidem hunc: erus est meus.
- ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
- ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium.
- quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.