Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. At ego.
Mess.
  1. Te volo igitur. huc concede.
Sos.
  1. Concessi. quid est?
Mess.
  1. Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
  2. nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.
  3. neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
  4. quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem
  5. memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.
Sos.
  1. Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
  2. perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
  3. hunc meum fratrem esse.
Mess.
  1. Spero.
Sos.
  1. Et ego item spero fore.
Mess.
  1. Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
Men.
  1. Ita vero.
Mess.
  1. Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia
  2. te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi.
  3. Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
  4. nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
Men.
  1. Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.