Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet,
  2. ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
  3. socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
  4. haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
  5. nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
  6. si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.—
Menaechmvs (sosicles)
  1. Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere,
  2. postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?
Messenio
  1. Quin modo
  2. erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,
  3. apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
  4. quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
  5. ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
  6. cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest
  7. praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
Sos.
  1. Liberum ego te iussi abire?
Mess.
  1. Certo.
Sos.
  1. Quin certissimumst,
  2. mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.
Menaechmvs
  1. Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis