Menaechmi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quando égo tibi ancillás, penum,
  2. lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
  3. malo cavebis si sapis, virum observare desines.
  4. átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
  5. hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Pen.
  1. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
  2. nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Men.
  1. Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
  2. ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
  3. conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
  4. hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
  5. sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
  6. hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
  7. meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
  8. avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
Pen.
  1. Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
Men.
  1. Perii, in insidias deveni.
Pen.
  1. Immo in praesidium, ne time.
M.
  1. Quis homo est?
P.
  1. Ego sum.