Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.
Per.
  1. Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia
  2. fidicina?
Ep.
  1. Factum hercle vero, et recte factum iudico.
Per.
  1. Quid postremo argento factum est quod dedi?
Ep.
  1. Dicam tibi:
  2. neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.
Per.
  1. Quor dare ?
Ep.
  1. Quia mi libitum est.
Per.
  1. Quae haec, malum, impudentiast?
Ep.
  1. Etiam inclamitor quasi servos?
Per.
  1. Cum tu es liber, gaudeo.
Ep.
  1. Merui ut fierem.
Per.
  1. Tu meruisti?
Ep.
  1. Vise intro: ego faxo scies
  2. hoc ita esse.
Per.
  1. Quid est negoti?
Ep.
  1. Iam ipsa res dicet tibi.
  2. abi modo intro.
Ap.
  1. Ei, non illuc temerest.