Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Adserva istum, Apoecides.—
Ap.
  1. Quid illuc, Epidice, est negoti?
Ep.
  1. Maxima hercle iniuria
  2. vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia.
Ap.
  1. Ain tu te illius invenisse filiam?
Ep.
  1. Inveni, et domi est.
  2. sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.
Ap.
  1. Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?
Ep.
  1. Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.
Per.
  1. Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego,
  2. ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
Ep.
  1. Ne attigas.
Per.
  1. Ostende vero.
Ep.
  1. Nolo.
Per.
  1. Non aequom facis.
Ep.
  1. Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam.
Per.
  1. Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium
  2. tibi dabo.
Ep.
  1. Quid deinde porro?
Per.
  1. Libertatem.