Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Cedo manus igitur.
Ep.
  1. Morantur nihil. atque arte colliga.
Per.
  1. Nihil moror.
Ep.
  1. Obnoxiose.
Per.
  1. Facto opere arbitramino.
Ep.
  1. Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet.
Per.
  1. Qua fiducia primum, quae emptast nudiustertius,
  2. filiam meam dicere esse?
Ep.
  1. Libuit: ea fiducia.
Per.
  1. Ain tu? libuit?
Ep.
  1. Aio. vel da pignus, ni ea sit filia.
Per.
  1. Quam negat novisse mater?
Ep.
  1. Ni ergo matris filia est,
  2. in meum nummum, in tuom talentum pignus da.
Per.
  1. Enim istaec captiost.
  2. sed quis east mulier?
Ep.
  1. Tui gnati amica, ut omnem rem scias.
Per.
  1. Dedin tibi minas triginta ob filiam?
Ep.
  1. Fateor datas
  2. et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam