Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
- tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
- Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit.
- Quin colligas?
- Edepol mancipium scelestum.
- Te profecto, Apoecides,
- nil moror mihi deprecari.
- Facile exoras, Epidice.
- Ecquid agis?
- Tuon arbitratu?
- Meo hercle vero atque hau tuo
- colligandae haec sunt tibi hodie.
- At non lubet, non colligo.
- Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
- Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga.
- At mihi magis lubet solutum te rogitare.
- At nil scies.
- Quid ago?
- Quid agas? mos geratur.
- Frugi es tú homo, Apoecides.