Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos
  2. habet?
Apoecides
  1. Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis.
Per.
  1. Tace sis, modo sine me hóminem apisci.
Ap.
  1. Dico ego tibi iam, ut scias:
  2. alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,
  3. lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
Per.
  1. Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te,
  2. ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
Ap.
  1. Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
  2. quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
Epidicvs
  1. Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium
  2. mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
  3. quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,
  4. apolactizo inimicos omnis.
Per.
  1. Vbi illum quaeram gentium?
Ap.
  1. Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari.
Ep.
  1. Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.
  2. num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?
  3. ---