Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo?
Ep.
  1. Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.
Str.
  1. Perdidisti et repperisti me, soror.
Ep.
  1. , tace.
  2. tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea;
  3. et sororem in libertatem idem opera concilio mea.
Str.
  1. Epidice, fateor—
Ep.
  1. Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri;
  2. cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium.
Str.
  1. Sequere hac me, soror.
Ep.
  1. Ego ad vos Thesprionem iussero
  2. huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes,
  3. suppetias mihi cum sorore ferre.
Str.
  1. Facile istuc erit.—
Ep.
  1. Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi,
  2. magnast res. minoris multo facio quam dudum senes.
  3. remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites.
  4. eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.
  5. non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi
  6. pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—