Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Non me nosti?
Tel.
  1. Quod quidem nunc veniat in mentem mihi.
Ep.
  1. Non meministi me auream ad te afferre natali die
  2. lunulam atque anellum aureolum ín digitum?
Tel.
  1. Memini, mi homo.
  2. tune is es?
Ep.
  1. Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos.
  2. --- ália matre, uno patre.
Tel.
  1. Quid pater meus? vivit?
Ep.
  1. Animo liquido et tranquillo es, tace.
Tel.
  1. Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas.
Ep.
  1. Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler.
Stratippocles
  1. Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae.
  2. siquid erit dubium, immutabo.
Dan.
  1. Bene fecisti, bene vale.—
Str.
  1. Nunc enim tú mea es.
Tel.
  1. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias.
  2. salve, frater.
Str.
  1. Sanan haec est?
Ep.
  1. Sana, si appellat suom.