Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.
- Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
- quibus de signis agnoscebas?
- Nullis.
- Qua re filiam
- credidisti nostram?
- Servos Epidicus dixit mihi.
- Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? †
- Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?
- Perii misera.
- Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;
- ego illam reperiam.
- Hinc Athenis civis eam émit Atticus:
- adulescentem equidem dicebant emisse.
- Inveniam, tace.
- abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
- ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
- si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—
- Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit
- neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus.