Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine?
- Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter,
- ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.
- Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides;
- nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt
- sibi data esse verba.
- Quíd agis, mea commoditas?
- Quod miser.
- Quid est tibi?
- Quin tu mi adornas ad fugam viaticum,
- prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes
- quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul.
- Habe bonum animum.
- Quippe ego quoi libertas in mundo sitast.
- Ego te servabo.
- Edepol me illi melius, si nacti fuant.
- sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit?
- Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda.
- Haecinest?
- Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: