Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi
- atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
- tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?
- Quid loquar vis?
- Haec negat se tuam esse matrem.
- Ne fuat,
- si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia;
- non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.
- Cur me igitur patrem vocabas?
- Tua istaec culpast, non mea.
- non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
- hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
- negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est.
- postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
- Epidicus mihi fuit magister.
- Perii, plaustrum perculi.
- Numquid ego ibi, pater, peccavi?
- Si hercle te umquam audivero
- me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.
- Non voco.