Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
Acr.
  1. Quam meam matrem?
Per.
  1. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.
Phil.
  1. Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?
Per.
  1. Tua filia.
Phil.
  1. Haecine?
Per.
  1. Haec.
Phil.
  1. Egone osculum huic dem?
Per.
  1. Quor non, quae ex te nata sit?
Phil.
  1. Tú homo insanis.
Per.
  1. Egone?
Phil.
  1. Tune.
Per.
  1. Quor?
Phil.
  1. Quia ego hanc quae siet
  2. neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.
Per.
  1. Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem
  2. habet haec, ---
Ph.
  1. --- aliter catuli longe olent, aliter suis.
  2. ne ego eam novisse ---
Per.
  1. Pro deum atque hominum fidem,