Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Plane hícine est, qui mihi in Épidauro primús pudicitiam pépulit.
- Quaé meo compréssu peperit fíliam quam dómi nunc habeo.
- quíd si adeam—
- Hau scio án congrediar—
- Si haéc east.
- Si is ést homo, sicut
- ánni multi dúbia dant.
- Lónga dies meum incértat animum. sín east quam incerte aútumo,
- hánc congrediar ástu.
- Múliebris adhibenda míhi malitia nunc est.
- Cómpellabo.
- Orátionis áciem contra cónferam.
- Salva sis.
- Salutem accipio mi et meis.
- Quid ceterum?
- Salvos sis: quod credidisti reddo.
- Haud accuso fidem.
- novin ego te?
- Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris.
- Vbi te visitavi?