Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Inique .
- Quid iam?
- Quia
- tuae memoriae interpretari me aequom censes.
- Commode
- fabulata es.
- Mira memoras.
- Te memini—
- Em istuc rectius.
- Meministin—
- Memini id quod memini.
- At in Epidauro—
- Ah, guttula
- pectus ardens mi aspersisti.
- Virgini pauperculae,
- tuaeque matri me levare paupertatem?
- Tun is es,
- qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?
- Ego sum. salve.
- Salva sum, quia te esse salvom sentio.