Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. legum atque iurum fictor, conditor cluet;
  2. is etiam sese sapere memorat: malleum
  3. sapientiorem vidi excusso manubrio.
Philippa
  1. Sí quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost.
  2. íd ego expérior, cui múlta in unúm locum
  3. cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul:
  4. multiplex aerumna me exercitam habet,
  5. paupértas, pavór territát mentem ánimi,
  6. neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum.
  7. ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.
Per.
  1. Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens
  2. quae ipsa se miseratur?
Phil.
  1. In his dictust locis habitare mihi
  2. Periphanes.
Per.
  1. Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.
Phil.
  1. Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.
Per.
  1. Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.
  2. éstne ea an nón east quam animus retur meus?
Phil.
  1. Di boni, visitavi --- antidhac?
Per.
  1. Certo eást --- quam in Épidauro paupérculam memini cómprimere.