Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
  2. volo scíre, si scis.
Fid.
  1. Id quod audivi audies.
  2. Stratippoclem aiunt Periphanai filium
  3. absentem curavisse ut fieret libera.
Per.
  1. Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume
  2. meum exenteravit Epidicus marsuppium.
Fid.
  1. Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
Per.
  1. Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
Fid.
  1. Fides non reddis?
Per.
  1. Neque fides neque tibias.
  2. propera igitur fugere hinc, si te di amant.
Fid.
  1. Abiero.
  2. flagitio cum maiore post reddes tamen.—
Per.
  1. Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, †
  2. eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum
  3. tantum perdundumst, perdam potius quam sinam
  4. me impune irrisum esse, habitum depeculatui
  5. ei sic data esse verba praesenti palam!
  6. atque mé minoris facio prae illo, qui omnium