Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Cave siris cum filia
  2. mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?
  3. in aediculam istanc sorsum concludi volo.
  4. divortunt mores virgini longe ac lupae.
Ap.
  1. Docte et sapienter dicis. † num nimis potest
  2. pudicitiam quisquam suae servare filiae.
  3. edepol ne ístam temperi gnato tuo
  4. sumus praémercati.
Per.
  1. Quid iam?
Ap.
  1. Quia dixit mihi
  2. iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
  3. hanc edepol rem apparabat.
Per.
  1. Planum hercle hoc quidem est.
Ap.
  1. Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti,
  2. non carust auro contra. ut ille fidicinam
  3. fecit sese ut nesciret esse emptam tibi!
  4. ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
Per.
  1. Mirum hoc qui potuit fieri.
Ap.
  1. Te pro filio
  2. facturum dixit rem esse divinam domi,