Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quia Thebis salvos redierit.
- Rectam institit.
- Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
- quae hic administráret ad rem divinam tibi.
- facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi
- ego illic me autem sic assimulabam: quasi
- stolidum, combardum me faciebam.
- Em istuc decet.
- Res magna amici apud forum agitur, ei volo
- ire advocatus.
- At quaeso, ubi erit otium,
- revortere ad me extemplo.
- Continuo hic ero.—
- Nihil homini amicost opportuno amicius:
- sine tuo labore quod velis actumst tamen.
- ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
- minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
- os sublitum esset, itaque me albis dentibus
- meus dérideret filius meritissumo.
- sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor,