Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. igitur perspicere ut possent cordis copiam
  2. ubi id inspexissent, cogitarent postea,
  3. vitam ut vixissent olim in adulescentia.
  4. vel ego, qui dudum fili causa coeperam
  5. ego med excruciare animi, quasi quid filius
  6. meus déliquisset me erga aut quasi non plurima
  7. male facta mea essent solida in adulescentia.
  8. profecto deliramus interdum senes.
  9. fuit conducibile hoc quidem mea sententia.
  10. sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
  11. venire salvom mercatorem gaudeo.
  12. quid fit?
Apoecides
  1. Di deaeque te adiuvant.
Per.
  1. Omen placet.
Ap.
  1. Quin omini omnes suppetunt res prospere.
  2. sed tu hanc iubé sis intro abduci.
Per.
  1. Heus, foras
  2. exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
  3. atque audin?
Servvs
  1. Quid vis?