Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.
- Vorsutior es quam rota figularis.
- Iam ego parabo
- aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,
- quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur.
- eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.
- Vt parate.
- Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam
- mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati.
- haec scitis iam ut futura sint. abeo.—
- Bene ambulato.
- Nimis dóctus ille est ad male faciendum.
- Me equidem certo
- servavit consiliis suis.
- Abeamus intro hinc ad me.
- Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus;
- virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.—
- Non oris causa modo homines aequom fuit
- sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
- sed qui perspicere possent cor sapientiae,