Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Euge.
  2. ---
  3. {(&7Ep&.)} ea iam domist pro filia.
Str.
  1. Iam teneo.
Ep.
  1. Nunc cautorem
  2. dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me,
  3. quasique amaret caveat.
Str.
  1. Haud male.
Ep.
  1. Iam ípse cautor captust.
  2. ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit;
  3. is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
Str.
  1. Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,
  2. mi adempsit Orcus.
Ep.
  1. Nunc ego hanc astutiam institui.
  2. deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
  3. si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat
  4. pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta
  5. (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
  6. pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):
  7. ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,