Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,
- ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,
- ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum?
- mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,
- erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis.
- Quantum hic inest?
- Quantum sat est, et plus satis: superfit.
- decem minis plus attuli quam tu danistae debes.
- dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio.
- Nam quid ita?
- Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.
- Quid istúc est verbi?
- Nil moror vetera et volgata verba;
- peratum ductarent: ego follitum ductitabo.
- nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,
- manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit;
- nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur
- inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem
- ---
- ut cum rediisses ne tibi eius copia esset.