Epidicus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- scíre cupió.
- Per illám tibi cópiam
- copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico
- nullám tibi esse ín illo copiam.
- Interii hércle ego.
- Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero,
- númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem.
- Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt,
- is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast.
- Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo
- alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam.
- Vaé tibi, muricide homo.
- Qui tibi lubet mihi male loqui?
- Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis
- quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas
- nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.
- Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.
- per hanc cúram quieto tibi licet esse—hoc quidem iam periit:
- ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
- crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.