Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vsque opperiar.—
P.
  1. Sequere tu intro.—
E.
  1. I, numera, nil ego te moror.
  1. nullum esse opinor ego agrum in agro Attico
  2. aeque feracem quám hic est noster Periphanes:
  3. quin ex occluso atque obsignato armario
  4. decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
  5. quod pol ego metuo si senex resciverit,
  6. ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
  7. sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
  8. quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
  9. atque id quoque habeo: mane me iussit senex
  10. conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,
  11. quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
  12. ea conducetur atque ei praemonstrabitur
  13. quo pacto fiat subdola adversus senem.
  14. ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.—
Stratippocles
  1. Expectando éxedor míser atque exénteror,
  2. quó modo mi Épidici blánda dicta évenant.
  3. nímis diu máceror: sítne quid nécne sit,